- HECTOR
- I.HECTORParmenionis fil. cum Alexander acceptâ in fidem Aegypto, secundo Nilo deflueret, parvum navigium conscendit, pluribus quam capere posset, impositis. Curt. l. 4. c. 8. et l. 6. c. 9. Itaque mersâ navi Hector flumini diu obluctatus tandem in ripam semianimis evasit, ac mox nullo adiuvante (quippe in diversum evaserant alii) exanimatus est. Alexander repertum corpus magnisico extulit funere.II.HECTORPriami et Hecubae fil. Troianorum omnium fortissimus, ab Achille interfectus. Pater Astyanactis, ex Andromache, quem Graeci e turri praecipitatum necatunt. Homer. l. 13. Virg. Aen. l. 1. v. 99. l. 2. v. 270. 282. 522. et l. 3. v. 312. 343. et l. 5. v. 371. etc. Dictus, teste Platone, ἀπὸ τȏυ ἔχειν τὴν πόλιν, quod urbem contra hostium impetum tenuerit, patriamqueve servarit. Eo namque sospite Troiâ numquam potuit expugnari. Unde Horat. Carm. l. 2. Od. 4. v. 10.—— et Ademptus HectorTradidit fessis leviora tolliPergama Graits.Quod sumpsit ex Hom. Il. 24.—— Α῎ταρ γνώσεςθε καὶ ὔμμες,Π῾η̈ίτεροι γὰρ μᾶλλον Α᾿χαιοῖσιν δὴ ἔϚεςθεΚείνου τεθνειῶτος εναιρέμεν, etc.Virg. Aen. l. 9. v. 154.Hand sibi cum Danais rem faxo, et pube PelasgaEsse putent, decimum quos distulit Hector in annum.Idem l. 2. v. 440.Et Pater Aeneas et avunculus excitet Hector.Inde Chorus apud Sen. in Troadib. in Act. 1. choro v. 85. et seqq.Columen patriae, mora fatorum,Tu praesidium Phrygibus fessis,Tu murus eras; humerisque tuisStetit illa decem fulta per annos,Tecum cecidit, summusque diesHectoris idem patriaeque fuit.Vide etiam Achilles. Nic. Lloyd. Addo, Iliensibus cultum olim esse, unâ cum Helena, Athenagoras ait Legat. pro Christ.. Ο῾ μεν` Ι᾿λιεὺς Θεὸν Ε῎κτορα λέγει καὶ τὴν Ε῾λένην Α᾿δράςτειαν ἐπιςτάμενος προσκυνεῖ. Ilienses Deum Hectorem praedicant et Helenam, velut Adrastiam, sicentes adorant. Atque idem de Hectore tradit Clemens Rom. Recognition. l. 10. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 21. Sed et hectoris lucum in agro Thebano, memorat Strab. l. 13. p. 595. in loco, qui Διὸς γοναὶ dicebatur, quod ibi natus a quibusdam crederetur Iuppiter. Huc enim ex oraculo osla Hectoris e Phrygia transportata esse, in remedium variarum calanlitatum, Thebanis (qui soli Boeotorum ad Ilium non militaverant, teste Artemid. l. 4. c. 65.) incumbentium, tradit Scholiastes Homeri ad Il. v. Ceterum quae de duobus his Heroibus Dio Chrysostomus in Troica narrat, verisimiliora Homericis figmentis habent Eruditi. Fuêrunt autem ii inter se similes admodum, fato et virtute, ut et prosapiô; qua de re festivam narrationem reperies, apud Aphthonium Sophistam vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Tom. III. p. 1680. De Hectorea vero tonsura, memorata Anaxilao, apud Polluc. versu,Τὴν ἑκτορείην τὴν ἐφίμερον κόμην.Vide Eustath. Il. ψ. Hesych. Meurs. ad Lycophr. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.